Lorenzo Tumini

Strenua Inertia

To Bullatius

Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, Zmyrna quid et Colophon, maiora minorane fama? Cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent? An venit in votum Attalicis ex urbibus una, an Lebedum laudas odio maris atque viarum? “Scis Lebedus quid sit; Gabiis desertior atque Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem, oblitusque meorum obliviscendus et illis Neptunum procul e terra spectare furentem.” Sed neque qui Capua Romam petit imbre lutoque aspersus volet in caupona vivere; nec qui frigus collegit, furnos et balnea laudat ut fortunatam plene praestantia vitam. Nec si te validus iactaverit Auster in alto, idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod paenula solstitio, campestre nivalibus auris, per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. Dum licet ac vultum servat Fortuna benignum, Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens. Tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam grata sume manu neu dulcia differ in annum, ut quocumque loco fueris vixisse libenter te dicas; nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert; caelum, non animum, mutant qui trans mare currunt. Strenua nos exercet inertia: navibus atque quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, est Ulubris, animus si te non deficit aequus.

Caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt
“Those who cross the sea change their sky, not their spirit”

Strenua nos exercet inertia
“A strenuous idleness torments us”

— Horace, Epistles 1.11

Metre

The epistle is written in dactylic hexameter. Each line has six feet: in the first four a dactyl (– ⏑ ⏑) may be replaced by a spondee (– –); the fifth is normally a dactyl, and the last ends – ×.

– ⏕  |  – ⏕  |  – ⏕  |  – ⏕  |  – ⏑ ⏑ | – ×

⏕ equals ⏑ ⏑ or –

The opening line has two dactyls, two spondees, a final dactyl, and the closing foot. Its main caesura falls inside the third foot:

Quid ti bi sa Chi os Bul ta que Les bos

Otium

Otium divos rogat in patenti prensus Aegaeo, simul atra nubes condidit lunam neque certa fulgent sidera nautis; otium bello furiosa Thrace, otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura ve- nale nec auro. Non enim gazae neque consularis summovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantis. Vivitur parvo bene, cui paternum splendet in mensa tenui salinum nec levis somnos timor aut cupido sordidus aufert. Quid brevi fortes iaculamur aevo multa? Quid terras alio calentis sole mutamus? Patriae quis exul se quoque fugit? Scandit aeratas vitiosa navis cura nec turmas equitum relinquit, ocior cervis et agente nimbos ocior Euro. Laetus in praesens animus quod ultra est oderit curare et amara lento temperet risu: nihil est ab omni parte beatum. Abstulit clarum cita mors Achillem, longa Tithonum minuit senectus, et mihi forsan, tibi quod negarit, porriget hora. Te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae; mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere volgus.

Quid terras alio calentis
sole mutamus? Patriae quis exul
se quoque fugit?

“Why do we exchange our country for lands warmed by another sun? What exile from his homeland escapes himself as well?”

— Horace, Odes 2.16

Metre

The ode uses Sapphic stanzas: three Sapphic hendecasyllables followed by an Adonic. marks a long syllable, a short one, × an anceps (either long or short), and the caesura.

Sapphic hendecasyllables
– ⏑ – – – ‖ ⏑ ⏑ – ⏑ – ×
Adonic
– ⏑ ⏑ – ×
O ti um vōs ro gat in pa ten
Keeping the verse line breaks

Markdown normally collapses single line breaks and leading spaces. The poems avoid that by using a small HTML wrapper:

<div class="verse" lang="la">
Otium divos rogat in patenti
prensus Aegaeo, simul atra nubes
condidit lunam neque certa fulgent
    sidera nautis;
</div>

and one CSS rule:

.verse {
  white-space: pre-wrap;
}